Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06                            

He exhorts them to stand to their Christian liberty. Of the fruits of the flesh and of the spirit.

[1] State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. [2] Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. [3] Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. [4] Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. [5] Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.

[6] Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium : sed fides, quae per caritatem operatur. [7] Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire? [8] persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos. [9] Modicum fermentum totam massam corrumpit. [10] Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

[11] Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico : quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. [12] Utinam et abscindantur qui vos conturbant. [13] Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. [14] Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum. [15] Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.

[16] Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. [17] Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. [18] Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. [19] Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, [20] idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

[21] invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. [22] Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, [23] mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. [24] Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. [25] Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.

[26] Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 5   next >