Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06                            

The Spirit, and the blessing promised to Abraham cometh not by the law, but by faith.

[1] O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus? [2] Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? [3] sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? [4] tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. [5] Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei?

[6] Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam : [7] cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae. [8] Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae : Quia benedicentur in te omnes gentes. [9] Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. [10] Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea.

[11] Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit. [12] Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis. [13] Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno : [14] ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. [15] Fratres ( secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

[16] Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. [17] Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. [18] Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. [19] Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. [20] Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.

[21] Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. [22] Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. [23] Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat. [24] Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. [25] At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.

[26] Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. [27] Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. [28] Non est Judaeus, neque Graecus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. [29] Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 3   next >