Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05 06                            

The apostle's preaching was approved of by the other apostles. The Gentiles were not to be constrained to the observance of the law.

[1] Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. [2] Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. [3] Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi : [4] sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. [5] Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :

[6] ab iis autem, qui videbantur esse aliquid ( quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. [7] Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis [8] ( qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) : [9] et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem : [10] tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

[11] Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. [12] Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. [13] Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. [14] Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus : Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare? [15] Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.

[16] Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. [17] Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. [18] Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico : praevaricatorem me constituo. [19] Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci. [20] Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

[21] Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 2   next >