Latin Vulgate Bible

< prev Prophecy of Jeremias (Jeremiah) next >
< prev Chapter 30 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

God will deliver his people from their captivity: Christ shall be their king: and his church shall be glorious for ever.

 1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :  2 Haec dicit Dominus Deus Israel, dicens : Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro.  3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israel et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.  4 Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israel et ad Judam :  5 Quoniam haec dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.

 6 Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem?  7 Vae! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.  8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo : et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :  9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.  10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus : neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

 11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.  12 Quia haec dicit Dominus : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua :  13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.  14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.  15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.

 16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.  17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion : haec est, quae non habebat requirentem.  18 Haec dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :  19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.  20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

 21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus :  22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.  23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.  24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.

< prev Prophecy of Jeremias (Jeremiah) next >
< prev Chapter 30 next >

 
TOP OF PAGE