The prophet proclaims the covenant of God: and denounces evils to the obstinate transgressors of it. The conspiracy of the Jews against him, a figure of their conspiracy against Christ.
[1] Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :
[2] Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,
[3] et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israel : Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
[4] quod praecepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens : Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum :
[5] ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec. Et respondi, et dixi : Amen, Domine.
[6] Et dixit Dominus ad me : Vociferare omnia verba haec in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens : Audite verba pacti hujus, et facite illa,
[7] quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc : mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite vocem meam.
[8] Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali : et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod praecepi ut facerent, et non fecerunt.
[9] Et dixit Dominus ad me : Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
[10] Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea : et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis : irritum fecerunt domus Israel et domus Juda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
[11] Quam ob rem haec dicit Dominus : Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt : et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
[12] Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
[13] Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda : et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
[14] Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
[15] Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
[16] Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum : ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
[17] Et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum, pro malis domus Israel, et domus Juda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.
[18] Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi : tunc ostendisti mihi studia eorum.
[19] Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
[20] Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
[21] Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris :
[22] propterea haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego visitabo super eos : juvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame.
[23] Et reliquiae non erunt ex eis : inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.
|