The evils that threaten Jerusalem. She is invited to return, and walk in the good way, and not to rely on sacrifices without obedience.
1 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
2 Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion.
3 Ad eam venient pastores et greges eorum, fixerunt in ea tentoria in circuitu, pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4 Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
6 Quia haec dicit Dominus exercituum : Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio ejus.
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.
9 Haec dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt : ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
11 Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul : vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
13 a minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
14 Et curabunt contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax! et non erat pax.
15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
16 Haec dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus.
17 Et constitui super vos speculatores : audite vocem tubae. Et dixerunt : Non audiemus.
18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
19 Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi.
21 Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt.
22 Haec dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae.
23 Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur : vox ejus quasi mare sonabit : et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion.
24 Audivimus famam ejus, dissolutae sunt manus nostrae : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
27 Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabis viam eorum.
28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum : universi corrupta sunt.
29 Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum : frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae.
30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.
|