Tobias burneth part of the fish's liver, and Raphael bindeth the devil. Tobias and Sara pray.
[1] Postquam vero coenaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.
[2] Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.
[3] Tunc Raphael angelus apprehendit daemonium, et religavit illud in deserto superioris Aegypti.
[4] Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur : tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.
[5] Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes, quae ignorant Deum.
[6] Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
[7] Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturae tuae, quae in eis sunt.
[8] Tu fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adjutorium Hevam.
[9] Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum.
[10] Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.
[11] Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.
[12] Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris, qui sunt ingressi ad eam.
[13] Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
[14] Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
[15] At illa misit unam ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
[16] Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
[17] et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia non contigit quemadmodum putabamus.
[18] Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
[19] Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te : et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium, quia tu es Deus solus in universa terra.
[20] Statimque praecepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.
[21] Uxori autem suae dixit ut instrueret convivium, et praepararet omnia, quae in cibos erant iter agentibus necessaria.
[22] Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
[23] Et adjuravit Raguel Tobiam, ut duas hebdomadas moraretur apud se.
[24] De omnibus autem, quae possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiae, et fecit scripturam, ut pars dimidia, quae supererat post obitum eorum, Tobiae dominio deveniret.
|