By the angel's advice young Tobias taketh hold on a fish that assaulteth him. Reserveth the heart, the gall, and the liver for medicines. They lodge at the house of Raguel, whose daughter Sara, Tobias is to marry; she had before been married to seven husbands, who were all slain by a devil.
[1] Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris.
[2] Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.
[3] Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens : Domine, invadit me.
[4] Et dixit ei angelus : Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare coepit ante pedes ejus.
[5] Tunc dixit ei angelus : Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi : sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter.
[6] Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via : cetera salierunt, quae sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.
[7] Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei : Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, quae de pisce servare jussisti?
[8] Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus daemoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
[9] Et fel valet ad ungendos oculos, in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
[10] Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus?
[11] Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum, neque feminam ullam habet aliam praeter eam.
[12] Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
[13] Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
[14] Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia daemonium occidit illos.
[15] Timeo ergo, ne forte et mihi haec eveniant : et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.
[16] Tunc angelus Raphael dixit ei : Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus praevalere potest daemonium.
[17] Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus : habet potestatem daemonium super eos.
[18] Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.
[19] Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur daemonium.
[20] Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
[21] Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
[22] Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris.
|