Young Tobias seeking a guide for his journey, the angel Raphael, in shape of a man, undertaketh this office.
[1] Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quaecumque praecepisti mihi faciam, pater.
[2] Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
[3] Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.
[4] Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua : ut, dum adhuc vivo, recipias eam.
[5] Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum, stantem praecinctum, et quasi paratum ad ambulandum.
[6] Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis?
[7] At ille respondit : Ex filiis Israel. Et Tobias dixit ei : Nosti viam, quae ducit in regionem Medorum?
[8] Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum : qui moratur in Rages civitate Medorum, quae posita est in monte Ecbatanis.
[9] Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec haec ipsa nuntiem patri meo.
[10] Tunc ingressus Tobias, indicavit universa haec patri suo. Super quae admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.
[11] Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.
[12] Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video?
[13] Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.
[14] Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.
[15] Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.
[16] Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo, aut de qua tribu es tu.
[17] Cui Raphael angelus dixit : Genus quaeris mercenarii, an ipsum mercenarium, qui cum filio tuo eat?
[18] Sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiae magni filius.
[19] Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.
[20] Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.
[21] Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
[22] Tunc paratis omnibus, quae erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suae, et ambulaverunt ambo simul.
[23] Cumque profecti essent, coepit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostrae tulisti, et transmisisti a nobis.
[24] Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum.
[25] Sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
[26] Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
[27] Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia, quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
[28] Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.
|