Manasses for his manifold wickedness is led captive to Babylon: he repenteth, and is restored to his kingdom, and destroyeth idolatry: his successor Amon is slain by his servants.
[1] Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.
[2] Fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel :
[3] et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
[4] Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in aeternum.
[5] Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.
[6] Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores : multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
[7] Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
[8] Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias, atque judicia per manum Moysi.
[9] Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
[10] Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
[11] Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
[12] Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
[13] Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
[14] Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis :
[15] et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem.
[16] Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem : praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israel.
[17] Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
[18] Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.
[19] Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
[20] Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon.
[21] Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.
[22] Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
[23] Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
[24] Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
[25] Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
|