Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 27 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Joatham's good reign.

 1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.  2 Fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat.  3 Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.  4 Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella, et turres.  5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.

 6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.  7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israel et Juda.  8 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.  9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 27 next >

 
TOP OF PAGE