Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 14 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The reign of Asa: his victory over the Ethiopians.

 1 Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.  2 Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.  3 Et confregit statuas, lucosque succidit :  4 et praecepit Judae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata :  5 et abstulit de cunctis urbibus Juda aras, et fana, et regnavit in pace.

 6 Aedificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.  7 Dixit autem Judae : Aedificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Aedificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.  8 Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.  9 Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa.  10 Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quae est juxta Maresa :

 11 et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non praevaleat contra te homo.  12 Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Juda : fugeruntque Aethiopes.  13 Et persecutus est eos Asa, et populus, qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt, et exercitu illius praeliante. Tulerunt ergo spolia multa,  14 et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerarae : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam praedam asportaverunt.  15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.

< prev 2nd Book of Paralipomenon (2 Chronicles) next >
< prev Chapter 14 next >

 
TOP OF PAGE