Against scoffers denying the second coming of Christ. He declares the sudden dissolution of this world and exhorts to holiness of life.
1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem :
2 ut memores sitis eorum, quae praedixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris.
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
4 dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
5 Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo :
6 per quae, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
7 Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace :
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate :
18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.
|