Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Epistle Of Saint Peter | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03

He exhorts them to join all other virtues with their faith, in order to secure their salvation.

[1] Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. [2] Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: [3] Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, [4] per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae: fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. [5] Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,

[6] in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, [7] in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. [8] Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. [9] Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. [10] Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: haec enim facientes, non peccabitis aliquando.

[11] Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. [12] Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate. [13] Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: [14] certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. [15] Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

[16] Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. [17] Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. [18] Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. [19] Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: [20] hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit.

[21] Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

< previous | Chapter 1 | next >