Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03                                  

He warns them against false teachers and foretells their punishment.

[1] Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. [2] Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur : [3] et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat. [4] Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. [5] Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.

[6] Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens : [7] et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit : [8] aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. [9] Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. [10] Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :

[11] ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium. [12] Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt, [13] percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, [14] oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii : [15] derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit :

[16] correptionem vero habuit suae vesaniae : subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam. [17] Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. [18] Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur : [19] libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem : a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. [20] Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicatis superantur : facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

[21] Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. [22] Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.

< previous   2nd Epistle Of Saint Peter   next >
< previous   Chapter 2   next >