Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To Timothy   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04                                

His charge to Timothy. He tells him of his approaching death and desires him to come to him.

[1] Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus : [2] praedica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. [3] Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, [4] et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. [5] Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

[6] Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat. [7] Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. [8] In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. [9] Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam : [10] Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

[11] Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium. [12] Tychicum autem misi Ephesum. [13] Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. [14] Alexander aerarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus : [15] quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.

[16] In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur. [17] Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis. [18] Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. [19] Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. [20] Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

[21] Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. [22] Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To Timothy   next >
< previous   Chapter 4   next >