Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To Timothy   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04                                

The character of heretics of latter days. He exhorts Timothy to constancy. Of the great profit of the knowledge of the scriptures.

[1] Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : [2] erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, [3] sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, [4] proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei : [5] habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :

[6] ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis : [7] semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. [8] Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; [9] sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. [10] Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,

[11] persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. [12] Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. [13] Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. [14] Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris : [15] et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu.

[16] Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia : [17] ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To Timothy   next >
< previous   Chapter 3   next >