Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Epistle Of Saint Paul To Timothy | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06

He puts Timothy in mind of his charge and blesses God for the mercy he himself had received.

[1] Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae, [2] Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. [3] Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, [4] neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide. [5] Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.

[6] A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, [7] volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. [8] Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur: [9] sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, [10] fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,

[11] quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. [12] Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: [13] qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. [14] Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu. [15] Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.

[16] Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam. [17] Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. [18] Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, [19] habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: [20] ex quibus est Hymenaeus, et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

< previous | Chapter 1 | next >