Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To Timothy | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04

He admonishes him to stir up the grace he received by his ordination and not to be discouraged at his sufferings, but to hold firm the sound doctrine of the gospel.

[1] Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu, [2] Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. [3] Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die [4] desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, [5] recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

[6] Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum. [7] Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. [8] Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: [9] qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. [10] Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:

[11] in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium. [12] Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. [13] Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. [14] Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. [15] Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.

[16] Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: [17] sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit. [18] Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.

< previous | Chapter 1 | next >