|
[1] de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
[2] et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
[3] fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
[4] confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
[5] Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
[6] denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
[7] ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
[8] neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
[9] non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
[10] nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
[11] audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
[12] his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
[13] vos autem fratres nolite deficere benefacientes
[14] quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
[15] et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
[16] ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
[17] salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
|