Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03                                  

He gives thanks to God for their faith and constancy and prays for their advancement in all good.

[1] Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [2] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [3] Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem : [4] ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis [5] in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.

[6] Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant : [7] et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus, [8] in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, [9] qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus : [10] cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.

[11] In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute, [12] ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.

< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 1   next >