Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03                                  

The day of the Lord is not to come till the man of sin be revealed. The apostle's traditions are to be observed.

[1] Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum : [2] ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini. [3] Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, [4] qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. [5] Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?

[6] et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. [7] Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat. [8] Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum : [9] cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, [10] et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,

[11] ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. [12] Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis : [13] in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. [14] Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. [15] Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia,

[16] exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.

< previous   2nd Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians   next >
< previous   Chapter 2   next >