Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Sophonias (Zephaniah) | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03

For divers enormous sins, the kingdom of Juda is threatened with severe judgment.

[1] Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezeciae, in diebus Josiae, filii Amon, regis Judae. [2] Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus: [3] congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris: et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. [4] Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus; [5] et eos qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;

[6] et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum. [7] Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia praeparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos. [8] Et erit: in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina; [9] et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. [10] Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.

[11] Ululate, habitatores Pilae: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. [12] Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. [13] Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et aedificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. [14] Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. [15] Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,

[16] dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. [17] Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. [18] Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.

< previous | Chapter 1 | next >