Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Sophonias (Zephaniah)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03                                  

An exhortation to repentance. The judgment of the Philistines, of the Moabites, and the Ammonites; of the Ethiopians and the Assyrians.

[1] Convenite, congregamini, gens non amabilis, [2] priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini. [3] Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati; quaerite justum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. [4] Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum : Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur. [5] Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.

[6] Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum; [7] et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. [8] Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. [9] Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha : siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in aeternum : reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos. [10] Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.

[11] Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. [12] Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis. [13] Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum. [14] Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiae gentium; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur : vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus. [15] Haec est civitas gloriosa habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius : quomodo facta est in desertum cubile bestiae? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.

< previous   Prophecy Of Sophonias (Zephaniah)   next >
< previous   Chapter 2   next >