Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Habacuc (Habakkuk)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03                                  

The prophet complains of the wickedness of the people: God reveals to him the vengeance he is going to take of them by the Chaldeans.

[1] Onus quod vidit Habacuc propheta. [2] Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis? [3] Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me? Et factum est judicium, et contradictio potentior. [4] Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. [5] Aspicite in gentibus, et videte; admiramini, et obstupescite : quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.

[6] Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. [7] Horribilis et terribilis est : ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur. [8] Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis : et diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. [9] Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens; et congregabit quasi arenam captivitatem. [10] Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

[11] Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet : haec est fortitudo ejus dei sui. [12] Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum. [13] Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se? [14] Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. [15] Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur, et exsultabit.

[16] Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. [17] Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.

< previous   Prophecy Of Habacuc (Habakkuk)   next >
< previous   Chapter 1   next >