Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Nahum   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03                                  

The miserable destruction of Ninive.

[1] Vae civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena! non recedet a te rapina. [2] Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis, [3] et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. [4] Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. [5] Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.

[6] Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. [7] Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet : Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quaeram consolatorem tibi? [8] Numquid melior es Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus? aquae in circuti ejus; cujus divitiae, mare; aquae, muri ejus. [9] Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis; Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo. [10] Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem : parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.

[11] Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta : et tu quaeres auxilium ab inimico. [12] Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis : si concussae fuerint, cadent in os comedentis. [13] Ecce populus tuus mulieres in medio tui : inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos. [14] Aquam propter obsidionem hauri tibi : exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. [15] Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus : congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta.

[16] Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint caeli; bruchus expansus est, et avolavit. [17] Custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris : sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. [18] Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui : latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. [19] Non est obscura contritio tua; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te : quia super quem non transiit malitia tua semper?

< previous   Prophecy Of Nahum   next >
< previous   Chapter 3   next >