Other ordinances for the prince and for the sacrifices.
[1] Haec dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed in die calendarum aperietur.
[2] Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portae, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.
[3] Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
[4] Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
[5] et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
[6] In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
[7] Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem, sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
[8] Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
[9] Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae : porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
[10] Princeps autem in medio eorum, cum ingredientibus indredietur, et cum egredientibus egredietur.
[11] Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
[12] Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
[13] Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.
[14] Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
[15] Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
[16] Haec dicit Dominuis Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam haereditarie.
[17] Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : haereditas autem ejus filiis ejus erit.
[18] Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
[19] Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.
[20] Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
[21] Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
[22] In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensurae unius quatuor erant.
[23] Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.
[24] Et dixit ad me : Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
|