A description of the courts, chambers, and other places belonging to the temple.
[1] Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.
[2] In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
[3] contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
[4] Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :
[5] ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.
[6] Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
[7] Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :
[8] quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris, quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
[9] Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
[10] In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.
[11] Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
[12] Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
[13] Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
[14] Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua, in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis, et sic procedent ad populum.
[15] Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.
[16] Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
[17] Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
[18] Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
[19] Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
[20] Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
|