Under the names of the two harlots, Oolla and Ooliba, are described the manifold disloyalties of Samaria and Jerusalem, with the punishment of them both.
[1] Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
[2] Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt :
[3] et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
[4] Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
[5] Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
[6] vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
[7] Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
[8] Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
[9] Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
[10] Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
[11] Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suae :
[12] ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
[13] Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
[14] Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
[15] et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
[16] insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
[17] Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
[18] Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
[19] multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti.
[20] Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
[21] Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.
[22] Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :
[23] filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :
[24] et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
[25] Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :
[26] et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
[27] Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.
[28] Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
[29] Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
[30] Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
[31] In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
[32] Haec dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuae bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima.
[33] Ebrietate et dolore repleberis : calice moeroris, et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
[34] Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
[35] Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.
[36] Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum?
[37] Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
[38] Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
[39] Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae.
[40] Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :
[41] sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :
[42] et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
[43] Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
[44] Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
[45] Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.
[46] Haec enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
[47] Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
[48] Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
[49] Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.
|