Latin Vulgate Bible

< prev 4th Book of Kings (2 Kings) next >
< prev Chapter 17 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

The reign of Osee. The Israelites for their sins are carried into captivity: other inhabitants are sent to Samaria, who make a mixture of religion.

 1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.  2 Fecitque malum coram Domino : sed non sicut reges Israel, qui ante eum fuerant.  3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.  4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti, ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.  5 Pervagatusque est omnem terram : et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.

 6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israel in Assyrios : posuique eos in Hala, et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.  7 Factum est enim, cum peccassent filii Israel Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos.  8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel, quia similiter fecerant.  9 Et offenderunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum : et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam.  10 Feceruntque sibi statuas, et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum :

 11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum : feceruntque verba pessima irritantes Dominum.  12 Et coluerunt immunditias, de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.  13 Et testificatus est Dominus in Israel et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens : Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea, et caeremonias juxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris : et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.  14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.  15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes, quibus contestatus est eos : secutique sunt vanitates, et vane egerunt : et secuti sunt gentes, quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant.

 16 Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui : feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli : servieruntque Baal,  17 et consecraverunt filios suos, et filias suas per ignem : et divinationibus inserviebant, et auguriis : et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.  18 Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.  19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui : verum ambulavit in erroribus Israel, quos operatus fuerat.  20 Projecitque Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua :

 21 ex eo jam tempore, quo scissus est Israel a domo David, et consituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat, separavit enim Jeroboam Israel a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.  22 Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam quae fecerat : et non recesserunt ab eis,  23 usquequo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum : translatusque est Israel de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.  24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim : et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel : qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.  25 Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum : et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.

 26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum : Gentes, quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae : et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae.  27 Praecepit autem rex Assyriorum, dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus, quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis : et doceat eos legitima Dei terrae.  28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his, qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.  29 Et unaquaeque gens fabricata est deum suum : posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.  30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth : viri autem Cuthaei fecerunt Nergel : et viri de Emath fecerunt Asima.

 31 Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamlech diis Sepharvaim,  32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.  33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.  34 Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum : non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel :  35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens : Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis :

 36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna, et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.  37 Caeremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus : et non timeatis deos alienos.  38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci : nec colatis deos alienos,  39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.  40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.

 41 Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes : nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.

< prev 4th Book of Kings (2 Kings) next >
< prev Chapter 17 next >

 
TOP OF PAGE