Latin Vulgate Bible

< prev 4th Book of Kings (2 Kings) next >
< prev Chapter 14 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

Amasias reigneth in Juda: he overcometh the Edomites: but is overcome by Joas king of Israel. Jereboam the second reigneth in Israel.

 1 In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.  2 Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.  3 Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia, quae fecit Joas pater suus, fecit :  4 nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.  5 Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum :

 6 filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens : Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus : sed unusquisque in peccato suo morietur.  7 Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in praesentem diem.  8 Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz, filii Jehu regis Israel, dicens : Veni, et videamus nos.  9 Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens : Carduus Libani misit ad cedrum, quae est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus, quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.  10 Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum : contentus esto gloria, et sede in domo tua : quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum?

 11 Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judae.  12 Percussusque est Juda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.  13 Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziae, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem : et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.  14 Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quae inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.  15 Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?

 16 Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.  17 Vixit autem Amasias, filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israel, quindecim annis.  18 Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?  19 Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem : at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi.  20 Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.

 21 Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.  22 Ipse aedificavit Aelath, et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis.  23 Anno quintodecimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno :  24 et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.  25 Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath, usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher.

 26 Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere, et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israeli.  27 Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.  28 Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israel, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?  29 Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.

< prev 4th Book of Kings (2 Kings) next >
< prev Chapter 14 next >

 
TOP OF PAGE