The wicked reign of Achaz: the kings of Syria and Israel war against him: he hireth the king of the Assyrians to assist him: he causeth an altar to be made after the pattern of that of Damascus.
1 Anno decimo septimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.
2 Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus :
3 sed ambulavit in via regum Israel : insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israel.
4 Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
5 Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum : cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
6 In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila : et Idumaei venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens : Servus tuus, et filius tuus ego sum : ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me.
8 Et cum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini, et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
9 Qui et acquievit voluntati ejus : ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam : et transtulit habitatores ejus Cyrenen, Rasin autem interfecit.
10 Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum : cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.
11 Exstruxitque Urias sacerdos altare : juxta omnia quae praeceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.
12 Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud : ascenditque et immolavit holocausta, et sacrificium suum,
13 et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quae obtulerat super altare.
14 Porro altare aereum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
15 Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes : altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam.
16 Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quae praeceperat rex Achaz.
17 Tulit autem rex Achaz caelatas bases, et luterem, qui erat desuper : et mare deposuit de bobus aereis, qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
18 Musach quoque sabbati, quod aedificaverat in templo : et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.
19 Reliqua autem verborum Achaz, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?
20 Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
|