Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Epistle Of Saint John   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05                              

What spirits are of God, and what are not. We must love one another, because God has loved us.

[1] Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint : quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum. [2] In hoc cognoscitur Spiritus Dei : omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est : [3] et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est. [4] Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo. [5] Ipsi de mundo sunt : ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.

[6] Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos : in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris. [7] Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum. [8] Qui non diligit, non novit Deum : quoniam Deus caritas est. [9] In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. [10] In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

[11] Carissimi, si sic Deus dilexit nos : et nos debemus alterutrum diligere. [12] Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. [13] In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis : quoniam de Spiritu suo dedit nobis. [14] Et vos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi. [15] Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.

[16] Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est : et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. [17] In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. [18] Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate. [19] Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. [20] Si quis dixerit, Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?

[21] Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

< previous   1st Epistle Of Saint John   next >
< previous   Chapter 4   next >