Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Aggeus (Haggai)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02                                    

Christ by his coming shall make the latter temple more glorious than the former. The blessing of God shall reward their labour in building. God's promise to Zorobabel.

[1] In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. [2] In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens : [3] Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens : [4] Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris? [5] Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne; et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum : et facite ( quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)

[6] verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti : et spiritus meus erit in medio vestrum : nolite timere. [7] Quia haec dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum, et terram, et mare, et aridam. [8] Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. [9] Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum. [10] Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum : et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.

[11] In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens : [12] Haec dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens : [13] Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non. [14] Et dixit Aggaeus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur. [15] Et respondit Aggaeus, et dixit : Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum : et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt.

[16] Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. [17] Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. [18] Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum : et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus. [19] Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis : a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. [20] Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivae non floruit? ex die ista benedicam.

[21] Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vigesima et quarta mensis, dicens : [22] Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : Ego movebo caelum pariter et terram, [23] et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium : et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui. [24] In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus : et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum.

< previous   Prophecy Of Aggeus (Haggai)   next >
< previous   Chapter 2   next >