Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Lamentations Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05                              

The prayer of Jeremias the prophet.

[1] Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. [2] Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos. [3] Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae. [4] Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus. [5] Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

[6] Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. [7] Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus. [8] Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum. [9] In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. [10] Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

[11] Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. [12] Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt. [13] Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. [14] Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. [15] Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.

[16] Cecidit corona capitis nostri : vae nobis, quia peccavimus! [17] Propterea moestum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri, [18] propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo. [19] Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. [20] Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum?

[21] Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio. [22] Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

< previous   Lamentations Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 5   next >