Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Lamentations Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05                              

(No prolog)

[1] ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. [2] ALEPH. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem. [3] ALEPH. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die. [4] BETH. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam; contrivit ossa mea. [5] BETH. Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.

[6] BETH. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos. [7] GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar; aggravavit compedem meum. [8] GHIMEL. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. [9] GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit. [10] DALETH. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.

[11] DALETH. Semitas meas subvertit, et confregit me; posuit me desolatam. [12] DALETH. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. [13] HE. Misit in renibus meis filias pharetrae suae. [14] HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. [15] HE. Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio.

[16] VAU. Et fregit ad numerum dentes meos; cibavit me cinere. [17] VAU. Et repulsa est a pace anima mea; oblitus sum bonorum. [18] VAU. Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino. [19] ZAIN. Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis. [20] ZAIN. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.

[21] ZAIN. Haec recolens in corde meo, ideo sperabo. [22] HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti; quia non defecerunt miserationes ejus. [23] HETH. Novi diluculo, multa est fides tua. [24] HETH. Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum. [25] TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.

[26] TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. [27] TETH. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua. [28] JOD. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se. [29] JOD. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes. [30] JOD. Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.

[31] CAPH. Quia non repellet in sempiternum Dominus. [32] CAPH. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum. [33] CAPH. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum. [34] LAMED. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. [35] LAMED. Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.

[36] LAMED. Ut perverteret hominem in judicio suo; Dominus ignoravit. [37] MEM. Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente? [38] MEM. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona? [39] MEM. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? [40] NUN. Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.

[41] NUN. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. [42] NUN. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus; idcirco tu inexorabilis es. [43] SAMECH. Operuisti in furore, et percussisti nos; occidisti, nec pepercisti. [44] SAMECH. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. [45] SAMECH. Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.

[46] PHE. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici. [47] PHE. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio. [48] PHE. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei. [49] AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies. [50] AIN. Donec respiceret et videret Dominus de caelis.

[51] AIN. Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. [52] SADE. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis. [53] SADE. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me. [54] SADE. Inundaverunt aquae super caput meum; dixi : Perii. [55] COPH. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.

[56] COPH. Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus. [57] COPH. Appropinquasti in die quando invocavi te; dixisti : Ne timeas. [58] RES. Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae. [59] RES. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum. [60] RES. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.

[61] SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. [62] SIN. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. [63] SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. [64] THAU. Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum. [65] THAU. Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.

[66] THAU. Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis, Domine.

< previous   Lamentations Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 3   next >