Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Lamentations Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 2   next >
01 02 03 04 05                              

(No prolog)

[1] ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion; projecit de caelo in terram inclytam Israel, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui! [2] BETH. Praecipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo muntiones virginis Juda, et dejecit in terram; polluit regnum et principes ejus. [3] GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israel; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro. [4] DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion; effudit quasi ignem indignationem suam. [5] HE. Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israel : praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

[6] VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem. [7] ZAIN. Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suae : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni. [8] HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est. [9] TETH. Defixae sunt in terra portae ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino. [10] JOD. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.

[11] CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi. [12] LAMED. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum. [13] MEM. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui? [14] NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones. [15] SAMECH. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae?

[16] PHE. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus. [17] AIN. Fecit Dominus quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. [18] SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. [19] COPH. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. [20] RES. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta?

[21] SIN. Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es. [22] THAU. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.

< previous   Lamentations Of Jeremias (Jeremiah)   next >
< previous   Chapter 2   next >