Antiochus commands the law to be abolished, sets up an idol in the temple, and persecutes the faithful. The martyrdom of Eleazar.
1 Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus :
2 contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii : et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.
3 Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio :
4 nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea, quae non licebat.
5 Altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.
6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judaeum se esse quisquam confitebatur.
7 Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia : et, cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
8 Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemaeis, ut pari modo et ipsi adversus Judaeos agerent, ut sacrificarent :
9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent : erat ergo videre miseriam.
10 Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse : quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
11 Alii vero, ad proximas coeuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam, manu sibimet auxilium ferre.
12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus, sed reputent ea quae acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
13 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
14 Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas, cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat :
15 ita et in nobis statuit, ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
16 Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis populum suum non dereliquit.
17 Sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.
18 Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir aetate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
19 At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium.
20 Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitae amorem.
21 Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti, propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse, sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus :
22 ut, hoc facto, a morte liberaretur : et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
23 At ille cogitare coepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam, et ingenitae nobilitatis canitiem, atque a puero optimae conversationis actus : et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta, respondit cito, dicens praemitti se velle in infernum.
24 Non enim aetati nostrae dignum est, inquit, fingere : ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum :
25 et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram.
26 Nam, etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam.
27 Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo :
28 adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo, ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
29 Hi autem, qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.
30 Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis, quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.
31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
|