God proceeds in threatening Israel for their ingratitude: yet he will not utterly destroy them.
[1] Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum; et ex Aegypto vocavi filium meum.
[2] Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
[3] Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
[4] In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
[5] Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
[6] Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
[7] Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
[8] Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.
[9] Non faciam furorem irae meae; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
[10] Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
[11] Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
[12] Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
|