By marrying a harlot, and by the names of his children, the prophet sets forth the crimes of Israel and their punishment. He foretells their redemption by Christ.
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israel.
2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim : et concepit, et peperit ei filium.
4 Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israel.
5 Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrahel.
6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscar eorum.
7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
8 Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
9 Et dixit : Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
10 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.
11 Et congregabuntur filii Juda et filii Israel pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.
|