Achab believing his false prophets, rather than Micheas, is slain in Ramoth Galaad. Ochozias succeedeth him. Good king Josaphat dieth, and his son Joram succeedeth him.
[1] Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
[2] In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israel.
[3] ( Dixitque rex Israel ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae?)
[4] Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad?
[5] Dixitque Josaphat ad regem Israel : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israel : Quaere, oro te, hodie sermonem Domini.
[6] Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.
[7] Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum?
[8] Et ait rex Israel ad Josaphat : Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex.
[9] Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michaeam filium Jemla.
[10] Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae, et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
[11] Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Haec dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
[12] Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.
[13] Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
[14] Cui Michaeas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
[15] Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.
[16] Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
[17] Et ille ait : Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
[18] ( Dixit ergo rex Israel ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?)
[19] Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris :
[20] et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.
[21] Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo?
[22] Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et praevalebis : egredere, et fac ita.
[23] Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
[24] Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?
[25] Et ait Michaeas : Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris.
[26] Et ait rex Israel : Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,
[27] et dicite eis : Haec dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae, donec revertar in pace.
[28] Dixitque Michaeas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite populi omnes.
[29] Ascendit itaque rex Israel, et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
[30] Dixit itaque rex Israel ad Josaphat : Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.
[31] Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem, et majorem quempiam, nisi contra regem Israel solum.
[32] Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat.
[33] Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo.
[34] Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigae suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
[35] Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagae in sinum currus,
[36] et praeco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
[37] Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria,
[38] et laverunt currum ejus in piscina Samariae, et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.
[39] Reliqua autem sermonum Achab, et universa quae fecit, et domus eburnea quam aedificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel?
[40] Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
[41] Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto Achab regis Israel.
[42] Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai.
[43] Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea : fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
[44] Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
[45] Pacemque habuit Josaphat cum rege Israel.
[46] Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quae gessit, et praelia, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda?
[47] Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.
[48] Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
[49] Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quae navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
[50] Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.
[51] Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo.
[52] Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria, anno septimo Josaphat regis Juda, regnavitque super Israel duobus annis.
[53] Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel.
[54] Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
|