Solomon marrieth Pharao's daughter. He sacrificeth in Gabaon: in the choice which God gave him he preferreth wisdom. His wise judgment between the two harlots.
[1] Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Aegypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
[2] Attamen populus immolabat in excelsis : non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
[3] Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
[4] Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
[5] Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
[6] Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate, et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
[7] Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
[8] Et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
[9] Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
[10] Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
[11] Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium :
[12] ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis fuerit, nec post te surrecturus sit.
[13] Sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
[14] Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea, et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.
[15] Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
[16] Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo,
[17] quarum una ait : Obsecro, mi domine : ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
[18] Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
[19] Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte. Dormiens quippe oppressit eum.
[20] Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
[21] Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
[22] Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meum autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
[23] Tunc rex ait : Haec dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
[24] Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
[25] Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
[26] Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem ( commota sunt quippe viscera ejus super filio suo) : Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat : Nec mihi, nec tibi sit, sed dividatur.
[27] Respondit rex, et ait : Date huic infantem vivum, et non occidatur : haec est enim mater ejus.
[28] Audivit itaque omnis Israel judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
|