Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Kings (2 Samuel) next >
< prev Chapter 21 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

A famine of three years, for the sin of Saul against the Gabaonites, at whose desire seven of Saul's race are crucified. War again with the Philistines.

 1 Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Proper Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.  2 Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos ( porro Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed reliquiae Amorrhaeorum : filii quippe Israel juraverunt eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda),  3 dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini?  4 Dixeruntque ei Gabaonitae : Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus : neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quos rex ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis?  5 Qui dixerunt regi : Virum, qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israel.

 6 Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo.  7 Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.  8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth : et quinque filios Michol filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,  9 et dedit eos in manus Gabaonitarum : qui crucifixerunt eos in monte coram Domino : et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.  10 Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo : et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.

 11 Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha, filia Aja, concubina Saul.  12 Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboe :  13 et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus : et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,  14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus : feceruntque omnia, quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.  15 Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,

 16 Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.  17 Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes : Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israel.  18 Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos : tunc percussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.  19 Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.  20 Quartum bellum fuit in Geth : in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor, et erat de origine Arapha.

 21 Et blasphemavit Israel : percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.  22 Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.

< prev 2nd Book of Kings (2 Samuel) next >
< prev Chapter 21 next >

 
TOP OF PAGE