Latin Vulgate Bible

< prev 2nd Book of Kings (2 Samuel) next >
< prev Chapter 18 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Absalom is defeated, and slain by Joab. David mourneth for him.

 1 Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones,  2 et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviae fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum :  3 et respondit populus : Non exibis : sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit : sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt : quia tu unus pro decem millibus computaris : melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio.  4 Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam : egrediebaturque populus per turmas suas centeni, et milleni.  5 Et praecepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens : Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.

 6 Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est praelium in saltu Ephraim.  7 Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium.  8 Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.  9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo : cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui : et illo suspenso inter caelum et terram, mulus, cui insederat, pertransivit.  10 Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens : Vidi Absalom pendere et quercu.

 11 Et ait Joab viro, qui nuntiaverat ei : Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum?  12 Qui dixit ad Joab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis : audientibus enim nobis praecepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens : Custodite mihi puerum Absalom.  13 Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?  14 Et ait Joab : Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom : cumque adhuc palpitaret haerens in quercu,  15 cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum.

 16 Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini.  17 Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis : omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.  18 Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis : dixerat enim : Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.  19 Achimaas autem filius Sadoc, ait : Curram, et nuntiabo regi, quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.  20 Ad quem Joab dixit : Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia : hodie nolo te nuntiare, filius enim regis est mortuus.

 21 Et ait Joab Chusi : Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit.  22 Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab : Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab : Quid vis currere fili mi? non eris boni nuntii bajulus.  23 Qui respondit : Quid enim si cucurrero? Et ait ei : Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.  24 David autem sedebat inter duas portas : speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.  25 Et exclamans indicavit regi : dixitque rex : Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,

 26 vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait : Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.  27 Speculator autem : Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex : Vir bonus est : et nuntium portans bonum, venit.  28 Clamans autem Achimaas, dixit ad regem : Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.  29 Et ait rex : Estne pax puero Absalom? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum magnum, cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum : nescio aliud.  30 Ad quem rex : Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,

 31 apparuit Chusi : et veniens ait : Bonum apporto nuntium, domine mi rex : judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.  32 Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi : Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.  33 Contristatus itaque rex, ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens : Fili mi Absalom, Absalom fili mi : quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom?

< prev 2nd Book of Kings (2 Samuel) next >
< prev Chapter 18 next >

 
TOP OF PAGE