Cities are appointed for the Levites. Of which six are to be the cities of refuge.
[1] Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
[2] Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
[3] urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
[4] quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
[5] Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
[6] De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
[7] id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
[8] Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis.
[9] Ait Dominus ad Moysen :
[10] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
[11] decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
[12] in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
[13] De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
[14] tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
[15] tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
[16] Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
[17] Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
[18] Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
[19] Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
[20] Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
[21] aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
[22] Quod si fortuitu, et absque odio
[23] et inimicitiis quidquam horum fecerit,
[24] et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata :
[25] liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
[26] Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,
[27] fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
[28] Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
[29] Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
[30] Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
[31] Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
[32] Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
[33] ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
[34] Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.
|