Of vows and oaths: and their obligation.
[1] Narravitque Moyses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperarat.
[2] Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel : Iste est sermo quem praecepit Dominus :
[3] Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
[4] Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :
[5] quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
[6] Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
[7] Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :
[8] quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
[9] Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
[10] Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
[11] Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
[12] si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
[13] Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
[14] Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
[15] Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
[16] Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
[17] Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.
|