DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Daniel | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

Daniel having humbled himself by fasting and penance seeth a vision, with which he is much terrified; but he is comforted by an angel.

[1] Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. [2] In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus: [3] panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. [4] Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. [5] Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:

[6] et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. [7] Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. [8] Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. [9] Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. [10] Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

[11] Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. [12] Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. [13] Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. [14] Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. [15] Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.

[16] Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. [17] Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. [18] Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, [19] et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me. [20] Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.

[21] Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester.

< previous | Chapter 10 | next >