The description of the great harlot and of the beast upon which she sits.
[1] Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas,
[2] cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.
[3] Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem.
[4] Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
[5] Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae.
[6] Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.
[7] Et dixit mihi angelus : Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.
[8] Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram ( quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est.
[9] Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
[10] Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
[11] Et bestia, quae erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum vadit.
[12] Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
[13] Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent.
[14] Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
[15] Et dixit mihi : Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae.
[16] Et decem cornua, quae vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
[17] Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei.
[18] Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae.
|