Latin Vulgate Bible

< prev Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13              

God spoke of old by the prophets, but now by his Son, who is incomparably greater than the angels.

 1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :  2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula :  3 qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :  4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.  5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.  7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.  8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in saeculum saeculi : virga aequitatis, virga regni tui.  9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.  10 Et : Tu in principio Domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt caeli.

 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :  12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.  13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?  14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis?

< prev Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE