Latin Vulgate Bible

< prev 1st Epistle of St Paul to Timothy next >
< prev Chapter 5 next >
1 2 3 4 5 6                            

He gives him lessons concerning widows, and how he is to behave to his clergy.

 1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :  2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :  3 viduas honora, quae vere viduae sunt.  4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.  5 Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.

 6 Nam quae in deliciis est, vivens mortua est.  7 Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint.  8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.  9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,  10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.

 11 Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt :  12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;  13 simul autem et otiosae discunt circuire domos : non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.  14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.  15 Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.

 16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat.  17 Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.  18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.  19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.  20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.

 21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.  22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.  23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.  24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.  25 Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quae aliter se habent, abscondi non possunt.

< prev 1st Epistle of St Paul to Timothy next >
< prev Chapter 5 next >

 
TOP OF PAGE